monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 8, 3
Haec igitur Christiani reperientes in adyto Methrae, studuerunt ad irrisionem paganorum universis haec facinora reserare, divulgabantque capita hominum quae compererant. Haec Alexandriae pagani respicientes, et opprobrium non ferentes, ira succensi sunt; et omne quod ad praesens invenerunt, arma iudicantes, impetu contra Christianos facto, multos interemerunt, alios gladiis, alios fustibus aut lapidibus, alios funibus strangulantes, quosdam etiam crucifigentes ad sanctae crucis iniuriam, plurimos diversis vulneribus affligentes.