monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 6, 2
Respondens vero Mares dixit: Ego, inquit, Deo meo pro caecitate gratias ago, quia hoc ideo gestum est, ne te videam pietate nudatum. Imperator autem nihil respondens abscessit. Sic enim putabat potius roborari paganitatem, si se patientem ac mitem Christiano populo demonstrasset.