monumenta.ch > Hieronymus > csg75.522 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 6, 1
Dicitur enim quia, dum Constantinopoli apud Fortunam sacrificaret, accessisset ad eum Mares episcopus Chalcedoniae, et publice impium, et ἄθεον, id est sine Deo, apostatamque vocitasse; illum vero solam ei improperasse caecitatem (erat enim senex, et pro imbecillitate oculorum manu alterius agebatur). Super haec volens etiam lacerare Deum, consuete dixit: Neque Galilaeus Deus tuus curare te potest.