monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 21
Cocos autem, eo quod cibis simplicibus uteretur. Tonsores autem: unus, inquit, sufficit multis. Scriptorum autem plurimos fortunae antiquae restituens, reliquis eorum mercedem scripturae dari praecepit. Abscidit quoque etiam publicum cursum mularum et caballorum, quos publicis iussit utilitatibus ministrari. Haec eius opera laudant pauci, plurimique vituperant: quia remoto fastu palatii, contemptibile videbatur imperium.