monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 20
Eusebium vero praesidentem imperiali cubiculo morte damnavit, non solum quia multos oppresserat, sed quia Gallum quoque fratrem suum, eius accusatione audierat interemptum. Et corpus quidem Constantii regio honore sepelivit. Expulitque palatio eunuchos, tonsores et cocos. Eunuchos quidem, quia eius uxor obierat, post quam non duxit aliam.