monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 19
Et primum quidem crudelitati Constantii circa subiectos derogans, et eam coram populo universo redarguens, iubet episcopos exsilio deportatos revocari, et confiscatas eorum reddi substantias. Templa quoque paganorum velociter suis necessariis praecepit aperire. Eos autem qui fuerant ab eunuchis oppressi, recipere quae male ab eis fuerant abrepta sancivit.