monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 18
Simul etiam noverat et paganos fuisse contristatos prohibitione sacrificiorum, et desiderare adipisci tempus quo eorum aperirentur templa, et haberent idolis immolandi licentiam. Sic igitur utrumque populum moeroribus vulneratum a defuncto agnoscens, et communiter omnes eunuchorum violentia, et praecipue Eusebii rapinis ingemiscentes, apud omnes semetipsum artificioso velamine commendavit; et aliis quidem fingebat, aliis autem per vanam gloriam largus erat: omnibus tamen in communi, qualis esset religione, monstrabat.