monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 17
Non enim sine multo sanguine studium eius philosophiae poterat adimpleri, nisi Deus consiliorum iudex, alterum sine alterius concertatione finisset. Nam cum venisset Iulianus ad Thracias, nuntiatum est ei mortuum fuisse Constantium. Et hoc modo intestino bello Romanum liberatur imperium. Veniens autem Iulianus Constantinopolim, cogitare coepit quemadmodum sibi populum complacaret, et eius favorem decenter acquireret. Quod hac arte fecit. Bene namque sciebat Constantium ab omnibus populis nomen consubstantialitatis amplectentibus odiri: ob quam rem ab ecclesiis videbantur exclusi, et episcopi confiscati exsilioque directi.