monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8 > sectio 3 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 15
Hac felicitate provectus, a militibus appellatur Augustus. Cumque corona deesset imperialis, unus signa portantium torquem quem habebat in collo, sumens, Iuliani capiti circumposuit. Hoc ergo modo Iulianus imperator est factus. Quae vero postea gesserit ille philosophus iudicent audientes. In ipso namque principio non missa legatione apud Constantium, nec animum benefactoris placans, quaecunque ei videbantur agebat: modo iudices mutando provinciales, modo derogando Constantio, et per urbes singulas publice relegendo ab eis barbaris definitas epistulas.