monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 14
Aiunt enim quidam Constantium propterea eum contra barbaros direxisse, ut ibi deficeret. Sed nescio utrum vera suspicio sit; nam qui ei germanam dedit uxorem, si hoc cogitasset, contra se potius insidias excitaret. Cum igitur Iulianus apud imperatorem de ducum negligentia quereretur, alter mittitur magister armorum, eius alacritati conveniens, cuius ministerio cum barbaris est fiducialiter congressus; et dum illi per legatos litteras imperatoris eos ad provincias invitantis ostenderent, tunc ille legatos eorum misit in vincula; factaque congressione vicit, ita ut etiam captum regem Constantio dirigeret.