monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 13
Cumque illi accepta potestate negligerent, et propterea barbari superarent, tunc Iulianus duces quidem deliciis vacare permisit. Sumens autem milites, eisque spolia peremptorum hostium compromittens, initium vincendi barbaros fecit, et amorem suum apud milites collocavit. Fertur itaque, dum in aliquam civitatem fuisset ingressus, quia corona laurea, quibus soleat civitates ornari, inter columnas pendens, rupto fune super eius caput decidit, eumque aptissime coronavit. Quo facto, cuncti clamaverunt, quia ei signum foret imperii.