monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 10
Tunc daemones tropaei dominici figuram respicientes, et suae recordati devictionis, repente disparuerunt. Quod agnoscens magus, coepit culpare Iulianum. At ille et terrorem significavit, et crucis se dixit obstupuisse virtutem, eo quod videntes hoc signum daemones evanuerint. Porro magus: Non hoc suspiceris, inquit, o bone vir, quia timuerunt, sicut ais: sed abominati hoc signum potius, abscesserunt.