monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 7
Dicebatque plurimis amicorum suorum feliciora fore tempora quibus ipse rerum potiretur imperio. Dum haec itaque contra eum sic agerentur, Gallus germanus eius Caesar constitutus, venit ad Nicomediam visurus eum, dum pergeret ad Orientem. Post paululum vero perempto Gallo, repente Iulianus quoque fit suspectus imperatori, qui etiam eum custodiri praecepit; et dum fuga lapsus fuisset, diversa loca circumeundo salvatus est.