monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 6
Tunc igitur non ob aliam causam Nicomediam venerat, nisi Iuliani fama pertractus. Apud quem Iulianus cum verba philosophica praegustasset, coepit etiam doctoris imitari religionem. Is enim etiam imperii cupidinem animo eius immiserat. Cumque haec non laterent aures imperatoris, inter spem metumque constitutus, suspicionem celare volens (quia qui dudum integer fuerat Christianus, postea proditor est effectus), tonsus monachicam simulabat vitam; et latenter quidem exercebatur in philosophia; in manifesto autem sacros Christianorum legebat libros. Denique in ecclesia Nicomediae lector est constitutus; et sub hoc habitu furorem declinavit imperatoris. Haec equidem pro timore faciebat, nequaquam a spe recedens quam mente conceperat.