monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 5
Tunc enim Libanius a paedagogis Constantinopolitanis expulsus, Nicomedia morabatur. Prohibebatur ergo Iulianus apud Libanium legere, eo quod paganus esset, verumtamen librorum eius lectionibus utebatur. Cumque proficeret in rhetorica, supervenit in Nicomediam Maximus philosophus, non ille Byzantius pater Euclidis, sed Ephesius; quem postea quasi artes magicas exercentem, Valentinianus imperator praecepit occidi.