monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 4
Erat enim Iulianus ab initio Christianus. Cumque lectione proficeret, fama per populum volitabat, quia posset etiam Romanam gubernare rempublicam. Quod dum latius panderetur, aestuationes induxit imperatori Constantio. Quamobrem abstulit eum ab urbe regia, et misit in Nicomediam: praecipiens ne conveniret apud Libanium sophistam Syrum.