monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 3
Cumque ab eis fervor imperatoris quievisset, Gallus circa Ephesum apud doctores erat, ubi etiam a progenitoribus nossessiones habebat. Porro Iulianus crescens, in auditoriis Constantinopolitanae urbis exercebatur in basilica ubi doctores erant, habitu privato procedens; habebatque paedagogum eunuchum nomine Mardonium, grammaticum Nicoclem Laconensem. Rhetoricam vero legebat apud Eubolum sophistam tunc Christianum. Quod providentia quippe Constantii gestum est: ne apud paganum sophistam legens, ad eius superstitionis dogmata declinaret.