monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 1, 2
Et Dalmatius quidem habuit sui nominis filium; Constantius autem duos habuit natos, Gallum et Iulianum. Post mortem Constantini conditoris Constantinopolitanae civitatis, dum milites iuniorem Dalmatium peremissent, tunc et isti, defuncto iam patre, pene mortis periculum cum Dalmatio sustinuerant, nisi Gallum quidem aegritudo quae putabatur inevitabilis liberasset; Iulianum vero aetas infantis; erat enim annorum octo.