monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 50, 4
Unde cognoscitur quia diversa interpretati, quam dixerat imperator, veritate fraudati non sunt; utrumque enim opportune dictum sequens tempus ostendit. Cum audiret itaque Constantius contra se venire Iulianum, instructione belli Parthici derelicta, Constantinopolim veniebat.