monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 50, 3
Insuper etiam imbrem ex aere descendentem, in eius veste simul et caeterorum guttas singulas crucis formasse signacula. Hoc facto, videbatur et ipsi et aliis, quia botris extra tempus illatis, bonum rei panderetur indicium; imber autem cadens vestem supra quam ceciderat roboraret. Alii vero dicebant, uvarum signum praeter tempus significare perditionem imperatoris ad instar huiusmodi botrorum, et parvi temporis fore eius imperium. Porro de cruce dicebant praenuntiare hoc signum, quia sit coeleste dogma Christianorum, et oporteat signari cunctos crucis indicio.