monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 50, 2
Repente vero religione mutata, cum prius Christianus esse putaretur, semetipsum pontificem nominavit; et veniens ad templa paganorum, sacrificabat, subiectisque talia colere suadebat. Cumque Constantius propter bellum Persicum Antiochiae moraretur, sperans ille quia sine bello posset Illyricum detinere, ad eos agebat iter: dicens se velle Constantio satisfacere, tanquam non sponte, sed voluntate militum infulas imperii suscepisset. Dicitur itaque quia dum ad hos terminos accessisset, vindemia iam collecta, circa occasum pleiadum uvas denuo fuisse prolatas.