monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 50, 1
Haec igitur apud Orientales agebantur Ecclesias. Interea Iulianus Caesar bello devincens barbaros apud Rhenum fluvium residentes , alios quidem peremit, alios cepit; claraque victoria decoratus, dum mediocritate vitae atque mansuetudine militibus gratus esset, ab eis appellatur Augustus. Hoc facto, nihil de Constantio cogitans, iudices ab illo factos honoribus mulcebat; et ad illius invidiam litteras proferebat, quibus ostenderet eum propter bellum contra Magnentium gestum, in Italiam barbaros induxisse.