monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 49, 2
Cumque venisset et imperatoris verba nuntiasset, tunc Eusebius admirandus, commune, inquit, depositum non restituam, nisi omnes qui tradiderunt dicant. Quod dum qui fuerat missus renuntiasset, indignatus imperator, denuo misit, ut redderet quod accepit: adiiciens scripto, ut si reddere nollet, dexteram manum eius abscinderet; verbo tamen iubens illi quem misit, ne faceret quod habebatur in litteris.