monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 45, 2
Huius erat episcopus atque rector, et dux Iacobus, apostolicae gratiae radiis illustratus. Cuius digna laudandaque miracula in hac historia conscribere aut enumerare supervacaneum iudicavi. Sed unum tantummodo eius opus narrationis causa exponam. Huius igitur civitatem Romanis subditam Persarum exercitus obsidebat; et cum septuaginta dies iugiter observaret, et multas quidem cepisset civitates, plurimaque circa hanc molimina posuisset et vallos, atque fossata pro capienda urbe fecisset, eam nequaquam valuit obtinere. Postea vero Persae impetum Mygdonii fluminis, per civitatem mediam properantis, a longe retinentes, et utrasque ripas eius facientes celsiores, ut aqua in se collecta concresceret, quo vi maiori posset irruere: cum vidissent iam etiam illas quas fecerant sublimes ripas impleri, subito auferentes quas fecerant cataractas, dimiserunt impetum fluminis contra murum, qui vehementis aquae pondus non ferens, est inclinatus et cecidit.