monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 44, 4
Quapropter velut opportunam sumentes occasionem, abscedunt. Cumque nullus eis intenderet, sub schemate religionis pestem haereseos introducunt. Et primum quidem dicebant animam a Deo Verbo in dispensatione incarnationis non assumptam. Deinde quasi poenitentia ducti, corrigentes semetipsos adiecerunt: Animam quidem assumptam, quae tamen non haberet mentem, sed Deum Verbum esse pro mente in homine assumptum.