monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 43, 7
Quicunque enim eius dogmatis concordiam sequebantur ab Eudoxio recesserunt: proditionem accusantes eius, sociantes semetipsos Eunomio, qui hactenus ab illo nomen habere noscuntur. Hinc ergo haeresiarches factus Eunomius, impietatis cumulo auxit Arii blasphemias. Quia vero arrogantiae serviens passioni, proprium probatur fecisse collegium, ipsa quae sunt gesta conclamant.