monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.77 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 43, 5
Pro his indignatus imperator, praecepit Eudoxio ut deduceretur Eunomius, et convictus sacerdotio nudaretur. Cumque frequenter ab accusatoribus importunitatem passus Eudoxius declinaret, adierunt rursum imperatorem, ingemiscentes, quia nihil quod praeceperat fecisset Eudoxius; sed tantam despiceret civitatem, blasphemiis Eunomii percuntem. Tunc Constantius expulsurum se interminatus Eudoxium est, nisi Eunomium iudicandum deduceret, et convictum in accusatione puniret.