monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 43, 4
Tunc ille accepta praesumptione, sensum quem celabat aperuit. Quibus dicentibus nimis esse nefarium ut non omnes sub eo constituti veritate fruerentur, his et huiusmodi seductus verbis, in conventu ecclesiae suam blasphemiam revelavit. At illi zelo suas animas accendentes, ad Constantinopolim perrexerunt. Et primum quidem apud Eudoxium inscripserunt Eunomium; quo eos non suscipiente, adeuntes principem, pestem illius cum gemitu panderunt. Dicebant enim potius istius dicta impia esse quam Arii.