monumenta.ch > Hieronymus > csg51.100 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 43, 3
His promissionibus persuasus Eunomius, obumbratam proferebat impietatem. Sed qui divinis educati sunt sermonibus, videntes dictorum calliditatem, moleste quidem ferebant: aperte vero contradicere praesumptionis opus, et non sapientiae iudicabant. Circumponentes ergo speciem sibimet haereticae pravitatis, et hoc se esse fingentes, accesserunt ad domum eius: rogantes ut eis exponeret aperte dogmatis veritatem, nec pateretur huc et illuc eos diversis ferri doctrinis.