monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 43, 2
De Eunomio solum habito sermone narrabo. Igitur cum, Eleusio vivo, Cyzicenam Ecclesiam percepisset Eunomius, et populi salubritatem videret Eudoxius, atque imperatorem conspiceret saevientem contra eos qui creatum profitebantur unigenitum Dei Filium, eum compuliut celaret hunc sensum, nec eum aperiret investigant tibus accusatoribus: dicens Eunomio quoque, quoniam opportuno tempore praedicabimus quae modo celamus, et ignorantes docebimus, et contradicentes aut flectemus, aut cogemus, aut puniemus.