monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 43, 1
Hunc enim Aetium Eunomius suis libris exaltat, et hominem Dei vocat, multisque favoribus honorat, Sed tunc et abdicantibus eum interfuit, et ab eis episcopalem ordinationem ipse suscepit. Eudoxius igitur et Acacius cum suis praebentes consensum his quae in Nicaea Thraciae gesta sunt, pro Basilio et Eleusio alios constituerunt episcopos: de quibus supervacaneum loqui nunc censeo.