monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 42, 16
Si vero sine poenitentia permanerent, amicitiasque hominum regulis Ecclesiae et concordiae nostrae praeponerent, tunc eos episcopatus dignitate esse iudicamus extraneos. Quibus depositis, necessarium erit ut in eorum locis alii constituantur episcopi, quatenus legalis Ecclesia competentem sumens ordinem, sibi concordet: episcopis videlicet universis servantibus vinculum charitatis, eademque cum perfectione dicendo in uno intellectu unaque essentia.