monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 42, 13
His autem adiicimus etiam anathematizandum eum, si permaneat in eo proposito, cum sequacibus suis. Consequens enim erat ut omnes in synodo convenientes episcopi deponerent auctorem scandalorum et schismatum in omni terrarum orbe factorum inter Ecclesias, et concordarent in sententia contra cum iuste prolata. Sed extra vota spemque nostram Serras et Stephanus, Heliodorus et Theophilus in nostra sententia concordare noluerunt, neque in eius depositione subscribere; cum scilicet Serras etiam aliam vesanam arrogantiam eiusdem accusaret Aetii. Dicebat enim eum asperiora praesumere, atque dixisse: quoniam ea quae Deus hactenus celasset apostolis, revelata sibimet affirmaret.