monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 42, 12
Synodo reprehendente Aetium propter nefandas eius et plenas scandalis scripturas, secundum consequentiam ecclesiasticarum sanctionum, super eo ab episcopis actum est quod decebat. Diaconatu namque depositus est, et ab Ecclesia factus extraneus. Et a nobis haec monita processerunt, ut neque ad lectionem cuiuspiam veniant nefandae eius epistulae: sed abiiciantur, eo quod vehementer inutiles sunt.