monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 42, 10
Tunc imperator iratus, exsilium interminatus est eis. At illi: Potestatem, inquiunt, habes puniendi: non tamen nos Patrum statuta destruimus. Tunc imperator illos pelli iussit Ecclesiis, et pro eis alios ordinari. Tunc Eudoxius, cum tyrannice Constantinopoleos teneret Ecclesiam, pulso Eleusio Cyzici, Eunomium ordinavit episcopum. Et Aetium in scriptis abdicaverunt, cuius videbantur esse consortes; scripseruntque Georgio quod fuerat gestum. EXEMPLAR EPISTULAE UNIVERSI CONCILII Ad Georgium contra Aetium, Propter nefariam blasphemiam eius.