monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 42, 8
Quod licet tarde, fecit tamen; et damnavit quod prius et postea praedicabat. Deinde etiam ipse exigebat ut ille ὀμούσιον anathematizaret, quod Scripturae non haberent. Tunc Sylvanus, et ex non existentibus, inquit, et creatura, et alterius substantiae, scripta nusquam sunt. Iustum ergo est haec abdicari. Quod imperator quoque decrevit ut fieret; quod, licet cum difficultate, fecerunt.