monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 42, 1
Igitur sequaces Acacii in Antiochiam magno studio convenerunt, acti poenitentia, quia similem dixerant Filium Patri. Et consulatu sequenti, id est, Tauri et Florentii (An, Dom. 361), cum Euzoius eam gubernaret Ecclesiam, imperatore ibidem constituto, pauci quidem rursus movebant ea quae dudum placuerant: dicentes oportere sermonem similis substantiae auferri ab expositione fidei traditae, tam in Arimino quam Constantinopoli: non celantes, sed aperte dicentes, quia per omnia dissimilis Filius est Patri, non solum secundum substantiam, sed etiam secundum voluntatem; et ex non exstantibus esset, sicuti praedicaverat Arius.