monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 41, 1
Igitur Macedonius Constantinopolitana pulsus Ecclesia, damnationem non ferens, quiescere respuebat. Declinavit enim ad eorum partem qui apud Seleuciam Acacium cum sociis deposuerant. Misitque legationem ad Sophronium et Eleusium, quatenus defenderent expositam prius in Antiochia fidem, et postea apud Seleuciam roboratam, et similis substantiae fidem divulgandam esse commonuit.