monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 40, 2
Tunc enim milites et Aegypti ducem armatos in civitatem introduxit, imagines et ornamenta templorum abstulit, quod ei postea causam necis adduxit. Cyrillo siquidem deposito, sicut praedictum est, apprehendit Hierosolymorum Ecclesiam Herennius, et post illum Heraclius, post quem Hilarius. Hos enim tunc Ecclesiam illam gubernasse percepimus usque ad imperium Theodosii principis, quando rursus Cyrillus ad proprium remeavit episcopatum.