monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 40, 1
Interea dum adhuc Athanasius celaretur, Georgius Alexandriae crudeliter paganos afficiebat, et adversantes sibimet Christianos; utrosque enim cogebat ad suam venire sententiam, et respuentes afficiebat. Erat enim apud sapientes odibilis, quasi despiciens eos, et iudicibus imperans, apud populum vero quasi tyrannus, et ultra potentes elatus: praecipue tamen paganos opprimebat, quos sacrificare et paternas festivitates agere prohibebat.