monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 39, 7
Quapropter Sine Deo vocabatur: eiusque sequaces propterea Dissimiles, et Non existentiales sunt dicti ab his qui Antiochia consubstantialitati consentiebant. Hos ergo dum requirerent cultores Nicaeni concilii, cur in expositione fidei suae Deum ex Deo Filium dicentes dissimilem, et ex non exstantibus nominare praesumerent? his sermonibus respondebant: Sic dictum est Deum ex Deo, sicut habetur apud Apostolum : Omnia autem ex Deo, unus ergo omnium etiam Filius Dei; et propterea positum est in expositionibus, secundum Scripturas.