monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 39, 6
Igitur Acacius et socii eius non cessabant, sed congregati apud Antiochiam, quae eis dudum placuerant destruebant; et ex conscriptione quae Arimino et Constantinopoli fuerat lecta, nomen similitudinis abscindere nitebantur, et per omnia substantiam atque voluntatem dissimilem esse Patri apud Filium, et ex non existentibus factum introducebant, sicut Ario primo placuerat: quibus Aetiani etiam consentiebant. Is enim Aetius post Arium primus aperte his nominibus uti praesumpsit.