monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 39, 4
Cumque dixisset haec verba, turba generatur in populo, quasi Patrem dixisset impium, Filium vero pium. Quo facto, nolite, inquit, turbari ad ea quae dixi: Pater enim ἀσεβὴς est, quia nullum colit: Filius autem εὐσεβὴς, quia colit Patrem. Haec cum dixisset Eudoxius, turba quidem sedata est: multus vero risus complevit ecclesiam.