monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 38, 2
Erat enim additum, ut neque substantia neque subsistentia diceretur in Deo. In hac Ulphilas Gothorum episcopus tunc primo consensit . Nam tempore praecedenti Nicaenam amplectebatur fidem, sequens Theophilum Gothorum episcopum, qui praesens in concilio Nicaeno subscripserat. Acacius igitur et Eudoxius cum suis Constantinopoli de quibusdam alterius partis episcopis condemnandis certamen habebant : videntes indignari contra Macedonium principem, primum condemnaverunt eum, tanquam plurimae necis auctorem, et quia diaconum in fornicatione captum, in communione susceperat.