monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 38, 1
Post Nicaenum namque concilium in dedicatione Antiochena, expositionem geminam dictaverunt. Tertia vero est quae a Narcisso apud Gallias Constantio imperatori oblata dignoscitur. Quarta Eudoxii, quae in Italia destinata est. In Sirmio tres dictatae sunt, quarum in Arimino cum consulatu relecta est. Porro octava in Seleucia ab Acacii sociis edita est; ultima Constantinopoli cum adiectione recitata est.