monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 37, 1
Inter quos Cyrillum quoque Hierosolymorum deposuerunt, tanquam Eustathio Elpidioque communicantem. Hi enim contraria sapuerant eis qui in Mitylene fuerant congregati. Inter quos etiam ipse convenerat, et tanquam post depositionem in Palaestina factam, communione participatus fuerat cum Basilio et Georgio Laodiciae civitatis episcopis. Cum enim Cyrillus Hierosolymorum suscepisset episcopatum, de iure metropolitae contendebat cum Acacio Caesareae Palaestinae, tanquam sedis apostolicae pontifex. Hinc ergo in Antiochia constituti, derogabant alterutris, tanquam non saperent recte de Deo.