monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 36, 2
Quo facto, Aetium diaconatus ordine deposuerunt, tanquam haeretice sapientem, et qui contra ecclesiasticam consuetudinem quaedam humanae sapientiae facta conscriberet, et dialogos plenos blasphemia dictaret, atque turbarum ecclesiasticarum et seditionis auctor exstaret. Dicitur autem ab aliquibus, quia non eum integro corde deposuerunt; sed volentes se principi commendare, eo quod dicerentur similia sapere. Videntes autem imperatoris indignationem quam circa Macedonium tunc habebat, etiam eum deposuerunt, et Eleusium Cyzici, et Basilium Ancyrae, et Ortasium Sardicorum, Dracontium Pergami.