monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 35, 5
Hanc autem etiam imperator flexus est laudare conscriptionem: considerans multitudinem Arimino congregatam, et quia non peccaret qui similem Patri Filium diceret: idem esse virtute credens, consubstantialem et similis substantiae professionem; nihilque intellectu differre, nisi nominibus quae Scriptura divina nesciret. Hanc ergo sententiam habens, episcopos concordare praecepit in Ariminensis fide concilii.