monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6436.17 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 35, 3
Postea vero, etiam ipso Constantio cum iudicibus audiente, capitur circa fidem Aetius aegrotare; ita ut etiam imperator et alii quasi circa blasphema eius verba commoverentur. Dicitur autem Acacium eique consentientes primum se hanc haeresim ignorare finxisse, et sub velamento quodam egisse cum principe, ut ipse cum suis proceribus iudicaret: credens Aetium non posse vinci sermonibus, et magis necessario capi iudicantis auditus, ac sine contentione praevalere conamen haereseos. Cumque hoc perfici nequivisset, proferri scripturam prolatam ab Arimino, et a Seleuciae synodo missos hanc suscipere, deposcebant.