monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.272 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 35, 2
Porro sequaces Acacii iam egerant ut potentes palatii ipsorum tuerentur partes, et per eos favor illis arridebat imperatoris. Dicebant enim alios quidem sibimet consentire, alios autem ecclesiasticis pecuniis esse corruptos, alios incongruis falli seductionibus . Haec agebat Acacius natura versutus, et praeparatus ad intelligendum atque dicendum, cum etiam insignem haberet ecclesiam, id est Eusebii Pamphili, post quem eius tenebat episcopatum, et gloriabatur eum se habuisse doctorem. Et cum talis esset, persuadebat facile quod volebat. Cum igitur Constantinopoli ex utroque concilio essent episcopi viginti, et alii qui casu praesentes erant; primo quidem iubetur ut de Aetii quaestione iudicaret, praesentibus maximis proceribus, Honoratus, quem non ante multum tempus imperator ab urbe Roma revertens, primum praefectum urbis Constantinopolitanae constituit.